Fundar 302 Resultados para: malum

  • fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater ejus et cunctis idolis quæ Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit (Liber II Paralipomenon 33, 22)

  • jam enim colligam te ad patres tuos et infereris in sepulchrum tuum in pace nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores ejus rettulerunt itaque regi cuncta quæ dixerat (Liber II Paralipomenon 34, 28)

  • viginti quinque annorum erat Joacim cum regnare cœpisset et undecim annis regnavit in Hierusalem fecitque malum coram Domino Deo suo (Liber II Paralipomenon 36, 5)

  • octo annorum erat Joachin cum regnare cœpisset et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Hierusalem fecitque malum in conspectu Domini (Liber II Paralipomenon 36, 9)

  • fecitque malum in oculis Domini Dei sui nec erubuit faciem Hieremiæ prophetæ loquentis ad se ex ore Domini (Liber II Paralipomenon 36, 12)

  • videte ne neglegenter hoc impleatis et paulatim crescat malum contra reges (Liber Esdrae 4, 22)

  • dixitque mihi rex quare vultus tuus tristis cum te ægrotum non videam non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est et timui valde ac nimis (Liber Nehemiae 2, 2)

  • miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes veni et percutiamus fœdus pariter in viculis in campo Ono ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum (Liber Nehemiae 6, 2)

  • acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberent malum quod exprobrarent mihi (Liber Nehemiae 6, 13)

  • cumque requievissent reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum et possederunt eos conversique sunt et clamaverunt ad te tu autem de cælo audisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus (Liber Nehemiae 9, 28)

  • et veni in Hierusalem et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiæ ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei (Liber Nehemiae 13, 7)

  • et malum mihi visum est valde et projeci vasa domus Tobiæ foras de gazofilacio (Liber Nehemiae 13, 8)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina