Fundar 66 Resultados para: melius
melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio (Liber Proverbiorum 15, 17)
melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate (Liber Proverbiorum 16, 8)
melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis (Liber Proverbiorum 16, 19)
melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi (Liber Proverbiorum 21, 9)
melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda (Liber Proverbiorum 21, 19)
melius est nomen bonum quam divitiæ multæ super argentum et aurum gratia bona (Liber Proverbiorum 22, 1)
melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe (Liber Proverbiorum 25, 7)
melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi (Liber Proverbiorum 25, 24)
nonne melius est comedere et bibere et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est (Liber Ecclesiastes 2, 24)
et cognovi quod non esset melius nisi lætari et facere bene in vita sua (Liber Ecclesiastes 3, 12)
et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat (Liber Ecclesiastes 3, 22)
melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suæ (Liber Ecclesiastes 4, 9)