Fundar 2423 Resultados para: quia

  • in sanctuario comedes illud mares tantum edent ex eo quia consecratum est tibi (Liber Numeri 18, 10)

  • primogenitum autem bovis et ovis et capræ non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino (Liber Numeri 18, 17)

  • et comedetis eas in omnibus locis vestris tam vos quam familiæ vestræ quia pretium est pro ministerio quo servitis in tabernaculo testimonii (Liber Numeri 18, 31)

  • colliget autem vir mundus cineres vaccæ et effundet eos extra castra in loco purissimo ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca conbusta est (Liber Numeri 19, 9)

  • omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël quia aqua expiationis non est aspersus inmundus erit et manebit spurcitia ejus super eum (Liber Numeri 19, 13)

  • si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesiæ quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus (Liber Numeri 19, 20)

  • dixitque Dominus ad Mosen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israël non introducetis hos populos in terram quam dabo eis (Liber Numeri 20, 12)

  • venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo (Liber Numeri 21, 7)

  • a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jebboc et filios Ammon quia forti præsidio tenebantur termini Ammanitarum (Liber Numeri 21, 24)

  • dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram ejus faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon (Liber Numeri 21, 34)

  • veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris (Liber Numeri 22, 6)

  • dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est (Liber Numeri 22, 12)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina