Fundar 284 Resultados para: sacrificium pro peccato

  • et in vestibulo portæ duæ mensæ hinc et duæ mensæ inde ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto (Prophetia Ezechielis 40, 39)

  • et dixit ad me gazofilacia aquilonis et gazofilacia austri quæ sunt ante ædificium separatum hæc sunt gazofilacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui adpropinquant ad Dominum in sancta sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto locus enim sanctus est (Prophetia Ezechielis 42, 13)

  • et dabis sacerdotibus Levitis qui sunt de semine Sadoc qui accedunt ad me ait Dominus Deus ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato (Prophetia Ezechielis 43, 19)

  • et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato et conbures illum in separato loco domus extra sanctuarium (Prophetia Ezechielis 43, 21)

  • et in die secunda offeres hircum caprarum inmaculatum pro peccato et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo (Prophetia Ezechielis 43, 22)

  • septem diebus facies hircum pro peccato cotidie et vitulum de armento et arietem de pecoribus inmaculatos offerent (Prophetia Ezechielis 43, 25)

  • et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius ut ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 44, 27)

  • victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent et omne votum in Israël ipsorum erit (Prophetia Ezechielis 44, 29)

  • et arietem unum de grege ducentorum de his quæ nutriunt Israël in sacrificium et in holocaustum et in pacifica ad expiandum pro eis ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 45, 15)

  • et super principem erunt holocausta et sacrificium et libamina in sollemnitatibus et in kalendis et in sabbatis in universis sollemnitatibus domus Israël ipse faciat pro peccato sacrificium et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israël (Prophetia Ezechielis 45, 17)

  • et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato et ponet in postibus domus et in quattuor angulis crepidinis altaris et in postibus portæ atrii interioris (Prophetia Ezechielis 45, 19)

  • et faciet princeps in die illa pro se et pro universo populo terræ vitulum pro peccato (Prophetia Ezechielis 45, 22)


“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina