Fundar 1424 Resultados para: sicut
neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere (Epistula I ad Corinthios 10, 7)
neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia (Epistula I ad Corinthios 10, 8)
neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt (Epistula I ad Corinthios 10, 9)
neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore (Epistula I ad Corinthios 10, 10)
sicut et ego per omnia omnibus placeo non quærens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant (Epistula I ad Corinthios 10, 33)
imitatores mei estote sicut et ego Christi (Epistula I ad Corinthios 11, 1)
laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis præcepta mea tenetis (Epistula I ad Corinthios 11, 2)
nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo (Epistula I ad Corinthios 11, 12)
sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus (Epistula I ad Corinthios 12, 12)
nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit (Epistula I ad Corinthios 12, 18)
videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (Epistula I ad Corinthios 13, 12)
non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum (Epistula I ad Corinthios 14, 33)