Fundar 2915 Resultados para: verbum Domini Hierusalem et prophety

  • gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes (Epistula ad Colossenses 1, 3)

  • cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quæ data est mihi in vos ut impleam verbum Dei (Epistula ad Colossenses 1, 25)

  • verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo (Epistula ad Colossenses 3, 16)

  • omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Jesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum (Epistula ad Colossenses 3, 17)

  • domini quod justum est et æquum servis præstate scientes quoniam et vos Dominum habetis in cælo (Epistula ad Colossenses 4, 1)

  • memores operis fidei vestræ et laboris et caritatis et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi ante Deum et Patrem nostrum (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 3)

  • et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 6)

  • a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaja sed in omni loco fides vestra quæ est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 8)

  • ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 13)

  • ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Jesu cum omnibus sanctis ejus amen (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 13)

  • hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non præveniemus eos qui dormierunt (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 15)

  • ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 2)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina