Liber Psalmorum, 145

Vulgata Clementina

1 Alleluja, Aggæi et Zachariæ.

2 Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,

3 in filiis hominum, in quibus non est salus.

4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:

6 qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.

7 Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos ;

8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.

9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.

10 Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.







Capítulos: