Liber I Maccabaeorum, 11

Vulgata Latina

1 et rex Ægypti congregavit exercitum sicut harena quæ est circa ora maris et naves multas et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo

2 et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset

3 cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus

4 et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera ejus demolita et corpora projecta et eorum qui cæsi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam

5 et narraverunt regi quia hæc fecit Jonathas ut invidiam facerent ei et tacuit rex

6 et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria et invicem se salutaverunt et dormierunt illic

7 et abiit Jonathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus et reversus est Hierusalem

8 rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala

9 et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui

10 pænituit enim me quod dederim illi filiam meam quæsivit enim me occidere

11 et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum ejus

12 et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifestæ factæ sunt inimicitiæ ejus

13 et intravit Ptolomeus Antiochiam et inposuit duo diademata capiti suo Ægypti et Asiæ

14 Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia rebellabant qui erant in locis illius

15 et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum

16 et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est

17 et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri et misit Ptolomeo

18 et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra

19 et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo

20 in diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa ut expugnarent arcem quæ est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas

21 et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem

22 et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Jonathæ ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato

23 ut audivit autem Jonathas jussit obsideri et elegit de senioribus Israël et de sacerdotibus et dedit se periculo

24 et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaidæ et invenit gratiam in conspectu ejus

25 et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua

26 et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium

27 et statuit ei principatum sacerdotii et quæcumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum

28 et postulavit Jonathas a rege ut inmunem faceret Judæam toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta

29 et consensit rex et scripsit Jonathæ epistulas de his omnibus hunc modum continentes

30 rex Demetrius Jonathæ fratri salutem et genti Judæorum

31 exemplum epistulæ quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis misimus ad vos ut sciretis

32 rex Demetrius Lastheni parenti salutem

33 genti Judæorum amicis nostris et conservantibus quæ justa sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum quam erga nos habent

34 statuimus ergo illis omnes fines Judææ et tres civitates Lyddam et Ramathæ quæ additæ sunt Judææ ex Samaria et omnes confines earum sequestra omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro his quæ ab eis rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terræ et pomorum

35 et alia quæ ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas quæ nobis deferebantur

36 omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus

37 nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Jonathæ et ponatur in monte sancto in loco celebri

38 et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum ejus

39 Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et jit ad Emalcuhel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri

40 et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum ejus adversum illum et mansit illic diebus multis

41 et misit Jonathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem et qui in præsidiis erant quia inpugnabant Israël

42 et misit Demetrius ad Jonathan dicens non hæc tantum faciam tibi et genti tuæ sed gloria inlustrabo te et gentem tuam cum fuerit oportunum

43 nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus

44 et misit ei Jonathas tria milia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum

45 et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia virorum et volebant interficere regem

46 et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de civitate itinera civitatis et cœperunt pugnare

47 et vocavit rex Judæos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem

48 et occiderunt in illa die centum milia hominum et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et liberaverunt regem

49 et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Judæi civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes

50 da nobis dextras et cessent Judæi obpugnantes nos et civitatem

51 et projecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Judæi in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno ejus et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa

52 et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra in conspectu ejus

53 et mentitus est omnia quæcumque dixit et alienavit se ab Jonathan et non retribuit ei secundum beneficia quæ sibi tribuerat et vexabat eum valde

54 post hæc autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit et inposuit diadema

55 et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit

56 et accepit Tryfon bestias et obtinuit Antiochiam

57 et scripsit Antiochus adulescens Jonathæ dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis regis

58 et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream

59 et Simonem fratrem ejus constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Ægypti

60 et exiit Jonathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriæ in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice

61 et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gazæ et obsedit eam et succendit quæ in circuitu erant civitates et prædatus est eas

62 et rogaverunt Gazenses Jonathan et dedit illis dextram et accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et perambulavit regionem usque Damascum

63 et audivit Jonathas quia prævaricati sunt principes Demetrii in Cades quæ est in Galilea cum exercitu multo volentes eum removere a negotio regni

64 et occurrit illis fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam

65 et adplicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos

66 et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et ejecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea præsidium

67 et Jonatha et castra ejus adplicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campum Asor

68 et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso

69 insidiæ vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt prœlium

70 et fugerunt qui erant ex parte Jonathæ omnes et nemo relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Judas filius Chalfi princeps militiæ exercitus

71 et scidit Jonathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit

72 et reversus est ad eos in prœlium et convertit illos et pugnaverunt

73 et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque illuc

74 et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum et regressus est Jonatha in Hierusalem







Capítulos: