Liber Ieremiae, 52

Vulgata Latina

1 filius viginti et unius anni Sedecias cum regnare cœpisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris ejus Amithal filia Hieremiæ de Lobna

2 et fecit malum in oculis Domini juxta omnia quæ fecerat Joachim

3 quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Juda usquequo proiceret eos a facie sua et recessit Sedecias a rege Babylonis

4 factum est autem in anno nono regni ejus in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus ejus adversum Hierusalem et obsederunt eam et ædificaverunt contra eam munitiones in circuitu

5 et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciæ

6 mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terræ

7 et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam portæ quæ est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam quæ ducit in heremum

8 persecutus est autem exercitus Chaldeorum regem et adprehenderunt Sedeciam in deserto quod est juxta Hiericho et omnis comitatus ejus diffugit ab eo

9 cumque conprehendissent regem adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha quæ est in terra Emath et locutus est ad eum judicia

10 et jugulavit rex Babylonis filios Sedeciæ in oculis ejus sed et omnes principes Judæ occidit in Reblatha

11 et oculos Sedeciæ eruit et vinxit eum conpedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis ejus

12 in mense autem quinto decima mensis ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan princeps militiæ qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem

13 et incendit domum Domini et domum regis et omnes domos Hierusalem et omnem domum magnam igne conbusit

14 et totum murum Hierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldeorum qui erat cum magistro militiæ

15 de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiæ

16 de pauperibus vero terræ reliquit Nabuzardan princeps militiæ in vinitores et in agricolas

17 columnas quoque æreas quæ erant in domo Domini et bases et mare æreum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne æs eorum in Babylonem

18 et lebetas et creagras et psalteria et fialas et mortariola et omnia vasa ærea quæ in ministerio fuerant tulerunt

19 et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot argentea argentea tulit magister militiæ

20 columnas duas et mare unum vitulos duodecim æreos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus æris omnium vasorum horum

21 de columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam porro grossitudo ejus quattuor digitorum et intrinsecus cava erat

22 et capitella super utramque ærea altitudo capitelli unius quinque cubitorum et retiacula et mala granata

23 nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum retiaculis circumdabantur

24 et tulit magister militiæ Sarajam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli

25 et de civitate tulit eunuchum unum qui erat præpositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terræ qui inventi sunt in medio civitatis

26 tulit autem eos Nabuzardan magister militiæ et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha

27 et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath et translatus est Juda de terra sua

28 iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Judæos tria milia et viginti tres

29 in anno octavodecimo Nabuchodonosor de Hierusalem animas octingentas triginta duas

30 in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister militiæ Judæorum animas septingentas quadraginta quinque omnes ergo animæ quattuor milia sescentæ

31 et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Joachim regis Judæ duodecimo mense vicesima quinta mensis elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Joachim regis Judæ et eduxit eum de domo carceris

32 et locutus est cum eo bona et posuit thronum ejus super thronos regum qui erant post se in Babylone

33 et mutavit vestimenta carceris ejus et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitæ suæ

34 et cibaria ejus cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies usque ad diem mortis suæ cunctis diebus vitæ ejus







Capítulos: