Löydetty 79 Tulokset: Achab

  • Et ambulavit in viis domus Achab: et fecit quod malum est coram Domino, sicut domus Achab: gener enim domus Achab fuit. (Liber II Regum 8, 27)

  • Abiit quoque cum Joram filio Achab ad præliandum contra Hazaël regem Syriæ in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Joram. (Liber II Regum 8, 28)

  • Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel, quia vulneraverant eum Syri in Ramoth præliantem contra Hazaël regem Syriæ. Porro Ochozias filius Joram rex Juda descendit invisere Joram filium Achab in Jezrahel, quia ægrotabat ibi. (Liber II Regum 8, 29)

  • et percuties domum Achab domini tui, et ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et sanguinem omnium servorum Domini de manu Jezabel. (Liber II Regum 9, 7)

  • Perdamque omnem domum Achab: et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et novissimum in Israël. (Liber II Regum 9, 8)

  • Et dabo domum Achab sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia. (Liber II Regum 9, 9)

  • Dixitque Jehu ad Badacer ducem: Tolle, projice eum in agro Naboth Jezrahelitæ: memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Achab patrem hujus, quod Dominus onus hoc levaverit super eum, dicens: (Liber II Regum 9, 25)

  • Anno undecimo Joram filii Achab, regnavit Ochozias super Judam, (Liber II Regum 9, 29)

  • Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria: scripsit ergo Jehu litteras, et misit in Samariam, ad optimates civitatis, et ad majores natu, et ad nutritios Achab, dicens: (Liber II Regum 10, 1)

  • videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab: et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliæ. (Liber II Regum 10, 10)

  • Percussit igitur Jehu omnes qui reliqui erant de domo Achab in Jezrahel, et universos optimates ejus, et notos, et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliquiæ. (Liber II Regum 10, 11)

  • duxit in Samariam. Et percussit omnes qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, juxta verbum Domini quod locutus est per Eliam. (Liber II Regum 10, 17)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina