Löydetty 222 Tulokset: Amor sine infidelitate

  • Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? (Evangelium secundum Lucam 22, 35)

  • Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est. (Evangelium secundum Ioannem 1, 3)

  • Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. (Evangelium secundum Ioannem 8, 7)

  • Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. (Evangelium secundum Ioannem 15, 5)

  • Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: (Actus Apostolorum 4, 13)

  • Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum ne lapidarentur. (Actus Apostolorum 5, 26)

  • Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum. (Actus Apostolorum 8, 32)

  • Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me? (Actus Apostolorum 10, 29)

  • Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. (Actus Apostolorum 12, 5)

  • Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de cælo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et lætitia corda nostra. (Actus Apostolorum 14, 16)

  • In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. (Actus Apostolorum 24, 16)

  • Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum. (Actus Apostolorum 25, 17)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina