Löydetty 38 Tulokset: Caath

  • Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris. (Liber Numeri 7, 9)

  • Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben, (Liber Numeri 16, 1)

  • Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum: Caath, a quo familia Caathitarum: Merari, a quo familia Meraritarum. (Liber Numeri 26, 57)

  • Hæ sunt familiæ Levi: familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram: (Liber Numeri 26, 58)

  • Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim: (Liber Iosue 21, 4)

  • et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem. (Liber Iosue 21, 5)

  • filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est), (Liber Iosue 21, 10)

  • Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, hæc est data possessio. (Liber Iosue 21, 20)

  • Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus. (Liber Iosue 21, 26)

  • Filii Levi: Gerson, Caath, et Merari. (Liber I Paralipomenon 6, 1)

  • Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron, et Oziel. (Liber I Paralipomenon 6, 2)

  • Filii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merari. (Liber I Paralipomenon 6, 16)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina