Löydetty 129 Tulokset: Christus prophetia

  • et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. (Epistula II ad Corinthios 5, 15)

  • An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis? (Epistula II ad Corinthios 13, 3)

  • Vosmetipsos tentate si estis in fide: ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est? nisi forte reprobi estis. (Epistula II ad Corinthios 13, 5)

  • Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit. (Epistula ad Galatas 2, 17)

  • Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. (Epistula ad Galatas 2, 20)

  • Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est. (Epistula ad Galatas 2, 21)

  • O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus? (Epistula ad Galatas 3, 1)

  • Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: (Epistula ad Galatas 3, 13)

  • Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus. (Epistula ad Galatas 3, 16)

  • Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis: (Epistula ad Galatas 4, 19)

  • Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit. (Epistula ad Galatas 4, 31)

  • Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. (Epistula ad Galatas 5, 2)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina