Löydetty 21 Tulokset: Custodiant

  • Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum. (Liber Genesis 18, 19)

  • Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum (Liber Exodus 31, 16)

  • Custodiant præcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos. (Liber Leviticus 22, 9)

  • et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus. (Liber Numeri 3, 8)

  • eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata: opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis. (Liber Numeri 8, 26)

  • Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum? (Liber Deuteronomii 5, 29)

  • et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas: ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis hujus. (Liber Deuteronomii 31, 12)

  • Qui præcepit sociis, et ait: Volvite saxa ingentia ad os speluncæ, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant: (Liber Iosue 10, 18)

  • ut in ipsis experiar Israël, utrum custodiant viam Domini, et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non. (Liber Iudicum 2, 22)

  • Duæ vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem. (Liber II Regum 11, 7)

  • Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini. (Liber I Paralipomenon 23, 32)

  • Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. (Liber Psalmorum 90, 11)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina