Löydetty 35 Tulokset: Custodite

  • Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, (Liber Leviticus 25, 18)

  • Custodite sabbata mea, et pavete ad sanctuarium meum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 26, 2)

  • Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum: et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur: si quis externus accesserit, occidetur. (Liber Numeri 18, 7)

  • Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo: custodite mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio vobis. (Liber Deuteronomii 4, 2)

  • Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis: (Liber Deuteronomii 4, 15)

  • Custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis: non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram: (Liber Deuteronomii 5, 32)

  • Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus: ipsi servietis, et ipsi adhærebitis. (Liber Deuteronomii 13, 4)

  • Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie. (Liber Deuteronomii 27, 1)

  • Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea: ut intelligatis universa quæ facitis. (Liber Deuteronomii 29, 9)

  • Qui dixit ad Joab: Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis: audientibus enim nobis præcepit rex tibi, et Abisai, et Ethai, dicens: Custodite mihi puerum Absalom. (Liber II Samuelis 18, 12)

  • Et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite præcepta mea et cæremonias, juxta omnem legem quam præcepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum. (Liber II Regum 17, 13)

  • Cæremonias quoque, et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus: et non timeatis deos alienos. (Liber II Regum 17, 37)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina