Löydetty 971 Tulokset: David Imperii
In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo. (Liber I Samuelis 18, 14)
Omnis autem Israël et Juda diligebat David: ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos. (Liber I Samuelis 18, 16)
Dixitque Saul ad David: Ecce filia mea major Merob: ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum. (Liber I Samuelis 18, 17)
Ait autem David ad Saul: Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis? (Liber I Samuelis 18, 18)
Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitæ uxor. (Liber I Samuelis 18, 19)
Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei. (Liber I Samuelis 18, 20)
Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris hodie. (Liber I Samuelis 18, 21)
Et mandavit Saul servis suis: Loquimini ad David clam me, dicentes: Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te: nunc ergo esto gener regis. (Liber I Samuelis 18, 22)
Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc. Et ait David: Num parum videtur vobis, generum esse regis? ego autem sum vir pauper et tenuis. (Liber I Samuelis 18, 23)
Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: Hujuscemodi verba locutus est David. (Liber I Samuelis 18, 24)
Dixit autem Saul: Sic loquimini ad David: Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum præputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum. (Liber I Samuelis 18, 25)
Cumque renuntiassent servi ejus David verba quæ dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis. (Liber I Samuelis 18, 26)