Löydetty 93 Tulokset: Descendit
Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam. (Actus Apostolorum 18, 22)
Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum. (Actus Apostolorum 24, 1)
Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Cæsaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci. (Actus Apostolorum 25, 6)
Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ? (Epistula ad Ephesios 4, 9)
Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia. (Epistula ad Ephesios 4, 10)
Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novæ Jerusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum. (Apocalypsis Ioannis 3, 12)
Propterea lætamini cæli, et qui habitatis in eis. Væ terræ, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. (Apocalypsis Ioannis 12, 12)
Et grando magna sicut talentum descendit de cælo in homines: et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis: quoniam magna facta est vehementer. (Apocalypsis Ioannis 16, 21)
Et descendit ignis a Deo de cælo, et devoravit eos: et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, ubi et bestia (Apocalypsis Ioannis 20, 9)