Löydetty 71 Tulokset: Desuper

  • Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit ; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum. (Liber Genesis 22, 9)

  • motus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper, (Liber Genesis 27, 39)

  • Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. (Liber Genesis 28, 18)

  • illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti, (Liber Genesis 31, 34)

  • Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ. (Liber Genesis 49, 25)

  • Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra. (Liber Exodus 20, 4)

  • Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis. (Liber Exodus 36, 19)

  • et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat. (Liber Exodus 40, 17)

  • Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper. (Liber Exodus 40, 18)

  • si pendebat desuper, manebant in eodem loco. (Liber Exodus 40, 35)

  • et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent jecori, (Liber Leviticus 1, 8)

  • Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. (Liber Leviticus 6, 12)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina