Löydetty 59 Tulokset: Dextera
Quomodo amplificemus Zorobabel? nam et ipse quasi signum in dextera manu: (Liber Ecclesiasticus 49, 13)
Ne timeas, quia ego tecum sum ; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei. (Liber Isaiae 41, 10)
Pars ejus cinis est ; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam: neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea. (Liber Isaiae 44, 20)
Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos ; ego vocabo eos, et stabunt simul. (Liber Isaiae 48, 13)
Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suæ: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis ; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti. (Liber Isaiae 62, 8)
Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda annulus in manu dextera mea, inde evellam eum, (Liber Ieremiae 22, 24)
Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam. (Prophetia Ezechielis 39, 3)
Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: (Evangelium secundum Matthaeum 6, 3)
et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judæorum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 29)
Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. (Actus Apostolorum 2, 33)
Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ. (Actus Apostolorum 3, 7)
Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pœnitentiam Israëli, et remissionem peccatorum: (Actus Apostolorum 5, 31)