Löydetty 1368 Tulokset: Dixit
Qui dixit eis: Fiat juxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii. (Liber Genesis 44, 10)
Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici. (Liber Genesis 44, 25)
Et dixit fratribus suis: Ego sum Joseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. (Liber Genesis 45, 3)
Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. (Liber Genesis 47, 5)
Dixit ergo Joseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros, (Liber Genesis 47, 23)
Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo: et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Ægypto: (Liber Genesis 47, 29)
Videns autem filios ejus dixit ad eum: Qui sunt isti? (Liber Genesis 48, 8)
dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum. (Liber Genesis 48, 11)
Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua, (Liber Exodus 1, 15)
Quæ cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas : Cur velocius venistis solito ? (Liber Exodus 2, 18)
Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus. (Liber Exodus 3, 3)
Qui dixit ei : Ego ero tecum : et hoc habebis signum, quod miserim te : cum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum. (Liber Exodus 3, 12)