Löydetty 1927 Tulokset: Domini

  • qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 8)

  • Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri. (Epistula I ad Corinthios 1, 9)

  • Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. (Epistula I ad Corinthios 1, 10)

  • Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus. (Epistula I ad Corinthios 2, 16)

  • uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. (Epistula I ad Corinthios 3, 13)

  • in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, (Epistula I ad Corinthios 5, 4)

  • tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. (Epistula I ad Corinthios 5, 5)

  • Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. (Epistula I ad Corinthios 6, 11)

  • Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. (Epistula I ad Corinthios 7, 22)

  • De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. (Epistula I ad Corinthios 7, 25)

  • Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo. (Epistula I ad Corinthios 7, 32)

  • Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. (Epistula I ad Corinthios 7, 34)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina