Löydetty 855 Tulokset: Dominum expositionem manuum
Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, (Epistula ad Romanos 15, 30)
quam nemo principum hujus sæculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. (Epistula I ad Corinthios 2, 8)
Deus vero et Dominum suscitavit: et nos suscitabit per virtutem suam. (Epistula I ad Corinthios 6, 14)
Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi. (Epistula I ad Corinthios 7, 35)
Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino? (Epistula I ad Corinthios 9, 1)
An æmulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 22)
Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. (Epistula I ad Corinthios 15, 57)
Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha. (Epistula I ad Corinthios 16, 22)
Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. (Epistula II ad Corinthios 3, 16)
Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum: (Epistula II ad Corinthios 4, 5)
audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum. (Epistula II ad Corinthios 5, 8)
Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me: (Epistula II ad Corinthios 12, 8)