Löydetty 855 Tulokset: Dominum expositionem manuum

  • Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens: (Liber Deuteronomii 3, 23)

  • Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ. (Liber Deuteronomii 4, 29)

  • Postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus. (Liber Deuteronomii 4, 30)

  • Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus: timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Et ait: (Liber Deuteronomii 5, 5)

  • ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui. (Liber Deuteronomii 6, 2)

  • Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. (Liber Deuteronomii 6, 5)

  • cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis. (Liber Deuteronomii 6, 13)

  • Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis. (Liber Deuteronomii 6, 16)

  • Præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut est hodie. (Liber Deuteronomii 6, 24)

  • Memento, et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex Ægypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti. (Liber Deuteronomii 9, 7)

  • Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis: (Liber Deuteronomii 9, 18)

  • In incendio quoque, et in tentatione, et in Sepulchris concupiscentiæ provocastis Dominum: (Liber Deuteronomii 9, 22)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina