Löydetty 79 Tulokset: Edom Damascum effugium

  • Cumque transisset Joram cum principibus suis, et cuncto equitatu qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom, qui se circumdederat, et omnes duces equitatus ejus. (Liber II Paralipomenon 21, 9)

  • Attamen rebellavit Edom, ne esset sub ditione Juda usque ad hanc diem: eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum: (Liber II Paralipomenon 21, 10)

  • Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ: venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam prædam miserunt regi in Damascum. (Liber II Paralipomenon 24, 23)

  • Dixisti: Percussi Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam: sede in domo tua: cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Juda tecum? (Liber II Paralipomenon 25, 19)

  • Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom. (Liber II Paralipomenon 25, 20)

  • Tradiditque eum Dominus Deus ejus in manu regis Syriæ, qui percussit eum, magnamque prædam cepit de ejus imperio, et adduxit in Damascum: manibus quoque regis Israël traditus est, et percussus plaga grandi. (Liber II Paralipomenon 28, 5)

  • Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animæ. (Liber Iob 11, 20)

  • Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. (Liber Psalmorum 136, 7)

  • Et rogaverunt Gazenses Jonathan, et dedit illis dexteram: et accepit filios eorum obsides, et misit illos in Jerusalem: et perambulavit regionem usque Damascum. (Liber I Maccabaeorum 11, 62)

  • Et junxit, et venit Damascum, et perambulabat omnem regionem illam. (Liber I Maccabaeorum 12, 32)

  • Collum tuum sicut turris eburnea ; oculi tui sicut piscinæ in Hesebon quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum. (Canticum Canticorum 7, 4)

  • Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. (Liber Isaiae 34, 6)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina