Löydetty 181 Tulokset: Egressus

  • Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto. (Liber Exodus 34, 18)

  • et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas. (Liber Leviticus 9, 24)

  • qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam, (Liber Leviticus 14, 3)

  • lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo: (Liber Leviticus 16, 24)

  • Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita. (Liber Leviticus 24, 10)

  • Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum. (Liber Numeri 16, 35)

  • At ille respondit: Non transibis. Statimque egressus est obvius, cum infinita multitudine, et manu forti, (Liber Numeri 20, 20)

  • Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum. (Liber Numeri 21, 23)

  • ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon. (Liber Numeri 21, 28)

  • Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me. (Liber Numeri 22, 5)

  • dicens: Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ: veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum. (Liber Numeri 22, 11)

  • Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon. (Liber Numeri 22, 36)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina