Löydetty 410 Tulokset: Factum
Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus: erant enim multi, qui et sequebantur eum. (Evangelium secundum Marcum 2, 15)
Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas. (Evangelium secundum Marcum 2, 23)
Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. (Evangelium secundum Marcum 2, 27)
Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat. (Evangelium secundum Marcum 4, 22)
Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra. (Evangelium secundum Marcum 4, 35)
Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum: (Evangelium secundum Marcum 5, 14)
Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis. (Evangelium secundum Marcum 5, 16)
Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. (Evangelium secundum Marcum 5, 33)
Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. (Evangelium secundum Marcum 6, 14)
a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? (Evangelium secundum Marcum 12, 11)
Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo. (Evangelium secundum Marcum 14, 58)
Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum), (Evangelium secundum Marcum 15, 42)