Löydetty 92 Tulokset: Fidem

  • testificans Judæis atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum. (Actus Apostolorum 20, 21)

  • Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum. (Actus Apostolorum 24, 24)

  • aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me. (Actus Apostolorum 26, 18)

  • id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam. (Epistula ad Romanos 1, 12)

  • Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. (Epistula ad Romanos 1, 17)

  • Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit. (Epistula ad Romanos 3, 3)

  • Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio: (Epistula ad Romanos 3, 22)

  • quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum (Epistula ad Romanos 3, 25)

  • Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. (Epistula ad Romanos 3, 28)

  • quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. (Epistula ad Romanos 3, 30)

  • Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus. (Epistula ad Romanos 3, 31)

  • per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. (Epistula ad Romanos 5, 2)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina