Löydetty 159 Tulokset: Filia
Et ait Booz ad Ruth: Audi, filia, ne vadas in alterum agrum ad colligendum, nec recedas ab hoc loco: sed jungere puellis meis, (Liber Ruth 2, 8)
Cui dixit socrus: Melius est, filia mea, ut cum puellis ejus exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam resistat tibi. (Liber Ruth 2, 22)
Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mea, quæram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi. (Liber Ruth 3, 1)
Et ille: Benedicta, inquit, es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non es secuta juvenes, pauperes sive divites. (Liber Ruth 3, 10)
et venit ad socrum suam. Quæ dixit ei: Quid egisti, filia? Narravitque ei omnia, quæ sibi fecisset homo. (Liber Ruth 3, 16)
Dixitque Noëmi: Expecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat: neque enim cessabit homo, nisi compleverit quod locutus est. (Liber Ruth 3, 18)
Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas: et nomen principis militiæ ejus Abner filius Ner, patruelis Saul. (Liber I Samuelis 14, 50)
Dixitque Saul ad David: Ecce filia mea major Merob: ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum. (Liber I Samuelis 18, 17)
Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitæ uxor. (Liber I Samuelis 18, 19)
Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei. (Liber I Samuelis 18, 20)
Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum. (Liber I Samuelis 18, 28)
Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aja. Dixitque Isboseth ad Abner: (Liber II Samuelis 3, 7)