Löydetty 437 Tulokset: Filiorum

  • Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israël, et moriamini. (Liber Numeri 18, 32)

  • Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis: quia pro peccato vacca combusta est. (Liber Numeri 19, 9)

  • Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me. (Liber Numeri 22, 5)

  • Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi. (Liber Numeri 25, 6)

  • et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum: quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël. (Liber Numeri 25, 13)

  • Numerate omnem summam filiorum Israël a viginti annis et supra, per domos et cognationes suas, cunctos qui possunt ad bella procedere. (Liber Numeri 26, 2)

  • Hæ sunt cognationes filiorum Ephraim: quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti. (Liber Numeri 26, 37)

  • Hæ cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti. (Liber Numeri 26, 47)

  • Hæ sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas: quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti. (Liber Numeri 26, 50)

  • Ista est summa filiorum Israël, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta. (Liber Numeri 26, 51)

  • Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum: Caath, a quo familia Caathitarum: Merari, a quo familia Meraritarum. (Liber Numeri 26, 57)

  • Hic est numerus filiorum Israël, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho: (Liber Numeri 26, 63)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina