Löydetty 437 Tulokset: Filiorum
Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur. (Liber Ecclesiastes 9, 3)
Tu elegisti me regem populo tuo, et judicem filiorum tuorum et filiarum: (Liber Sapientiae 9, 7)
et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo, (Liber Sapientiae 12, 5)
Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno exposito filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida. (Liber Sapientiae 18, 5)
Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta. (Liber Ecclesiasticus 3, 11)
non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium. (Liber Ecclesiasticus 15, 22)
Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua, et super omnem vocem turbabuntur viscera ejus. (Liber Ecclesiasticus 30, 7)
Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum. (Liber Ecclesiasticus 33, 22)
Filiorum peccatorum periet hæreditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. (Liber Ecclesiasticus 41, 9)
de corruptione emptionis et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare. (Liber Ecclesiasticus 42, 5)
Tunc descendens, manus suas extulit in omnem congregationem filiorum Israël, dare gloriam Deo a labiis suis, et in nomine ipsius gloriari: (Liber Ecclesiasticus 50, 22)
Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco ; et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israël erunt, dicit Dominus exercituum. (Liber Isaiae 17, 3)