Löydetty 530 Tulokset: Filios

  • Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum. (Prophetia Osee 3, 1)

  • In Dominum prævaricati sunt, quia filios alienos genuerunt: nunc devorabit eos mensis, cum partibus suis. (Prophetia Osee 5, 7)

  • Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus ; sed et væ eis cum recessero ab eis ! (Prophetia Osee 9, 12)

  • Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos. (Prophetia Osee 9, 13)

  • Ex diebus Gabaa peccavit Israël ; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa prælium super filios iniquitatis. (Prophetia Osee 10, 9)

  • Consurget tumultus in populo tuo ; et omnes munitiones tuæ vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die prælii, matre super filios allisa. (Prophetia Osee 10, 14)

  • Et filios Juda et filios Jerusalem vendidistis filiis Græcorum, ut longe faceretis eos de finibus suis. (Prophetia Ioel 3, 6)

  • Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda, et venundabunt eos Sabæis, genti longinquæ, quia Dominus locutus est. (Prophetia Ioel 3, 8)

  • Ægyptus in desolationem erit, et Idumæa in desertum perditionis, pro eo quod inique egerint in filios Juda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua. (Prophetia Ioel 3, 19)

  • Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus: et non lætaberis super filios Juda in die perditionis eorum: et non magnificabis os tuum in die angustiæ. (Prophetia Abdiae 1, 12)

  • Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum ; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te. (Prophetia Michaeae 1, 16)

  • Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet, et reliquiæ fratrum ejus convertentur ad filios Israël. (Prophetia Michaeae 5, 3)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina