Löydetty 362 Tulokset: Fuerit

  • Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia. (Liber Ecclesiastes 10, 10)

  • Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit ; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare? (Liber Ecclesiastes 10, 14)

  • Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita. (Liber Ecclesiastes 11, 8)

  • Justus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit ; (Liber Sapientiae 4, 7)

  • Omne quod tibi applicitum fuerit accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe: (Liber Ecclesiasticus 2, 4)

  • et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum: (Liber Ecclesiasticus 34, 6)

  • Fili, in vita tua tenta animam tuam, et si fuerit nequam non des illi potestatem: (Liber Ecclesiasticus 37, 30)

  • Et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem. (Liber Isaiae 4, 3)

  • et præ ubertate lactis comedet butyrum ; butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terræ. (Liber Isaiae 7, 22)

  • Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo ; consummatio abbreviata inundabit justitiam. (Liber Isaiae 10, 22)

  • Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis ; et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet. (Liber Isaiae 11, 8)

  • Omnis qui inventus fuerit occidetur, et omnis qui supervenerit cadet in gladio ; (Liber Isaiae 13, 15)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina