Löydetty 362 Tulokset: Fuerit
Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ, (Liber Leviticus 1, 14)
Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini. (Liber Leviticus 2, 3)
Si oblatio tua fuerit de sartagine, similæ conspersæ oleo et absque fermento, (Liber Leviticus 2, 5)
Sin autem de craticula fuerit sacrificium, æque simila oleo conspergetur: (Liber Leviticus 2, 7)
Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino. (Liber Leviticus 3, 1)
Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt. (Liber Leviticus 3, 6)
Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino, (Liber Leviticus 3, 12)
Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est: nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam. (Liber Leviticus 5, 1)
Anima quæ tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile: et oblita fuerit immunditiæ suæ, rea est, et deliquit: (Liber Leviticus 5, 2)
Et asperget de sanguine ejus parietem altaris ; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 9)
Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto. (Liber Leviticus 6, 27)
Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur ; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua. (Liber Leviticus 6, 28)