Löydetty 100 Tulokset: Gog
et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis: (Evangelium secundum Marcum 12, 39)
Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. (Evangelium secundum Marcum 13, 9)
Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus. (Evangelium secundum Lucam 4, 15)
Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere. (Evangelium secundum Lucam 4, 16)
Et cum plicuisset librum, reddidit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. (Evangelium secundum Lucam 4, 20)
Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes. (Evangelium secundum Lucam 4, 28)
Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna, (Evangelium secundum Lucam 4, 33)
Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea. (Evangelium secundum Lucam 4, 38)
Et erat prædicans in synagogis Galilææ. (Evangelium secundum Lucam 4, 44)
Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida. (Evangelium secundum Lucam 6, 6)
diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis. (Evangelium secundum Lucam 7, 5)
Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat: et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus, (Evangelium secundum Lucam 8, 41)