Löydetty 31 Tulokset: Hiram

  • Fecit ergo Hiram lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini. (Liber I Regum 7, 40)

  • Et lebetes, et scutras, et hamulas, omnia vasa quæ fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de auricalco erant. (Liber I Regum 7, 45)

  • (Hiram rege Tyri præbente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat), tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilææ. (Liber I Regum 9, 11)

  • Et egressus est Hiram de Tyro ut videret oppida quæ dederat ei Salomon, et non placuerunt ei. (Liber I Regum 9, 12)

  • Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri. (Liber I Regum 9, 14)

  • Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis. (Liber I Regum 9, 27)

  • (Sed et classis Hiram, quæ portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas. (Liber I Regum 10, 11)

  • quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos. (Liber I Regum 10, 22)

  • dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom. (Liber I Paralipomenon 1, 54)

  • Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum. (Liber I Paralipomenon 14, 1)

  • Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens: Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina ut ædificaret sibi domum, in qua et habitavit: (Liber II Paralipomenon 2, 3)

  • Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni: Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum. (Liber II Paralipomenon 2, 11)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina