Löydetty 152 Tulokset: Hominibus

  • Omnis autem cognatio ejus et omnis generatio ejus in bona vita et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra. (Liber Thobis 14, 17)

  • Omnis autem provincia et civitas quæ noluerit solemnitatis hujus esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus et inobedientiæ. (Liber Esther 16, 24)

  • Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. (Liber Iob 32, 8)

  • Deum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. (Liber Psalmorum 52, 6)

  • Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus ; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum. (Liber Psalmorum 67, 19)

  • In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. (Liber Psalmorum 72, 5)

  • Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus. (Liber Psalmorum 77, 60)

  • Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos: (Liber Psalmorum 139, 5)

  • Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum. (Liber Psalmorum 140, 4)

  • Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum: (Liber I Maccabaeorum 6, 58)

  • Non habent principem et adjuvantem: nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam eorum. (Liber I Maccabaeorum 12, 54)

  • Et cum jam esset ad mortem, sic ait: Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos: tibi enim resurrectio ad vitam non erit. (Liber II Maccabaeorum 7, 14)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina