Löydetty 125 Tulokset: Ideo

  • Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri, (Lamentationes 5, 17)

  • ideo hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium: (Prophetia Ezechielis 5, 8)

  • Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos: et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum. (Prophetia Ezechielis 5, 10)

  • Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis. (Prophetia Ezechielis 12, 23)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 13, 8)

  • Super capita montium sacrificabant, et super colles accendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt. (Prophetia Osee 4, 13)

  • Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. (Prophetia Amos 5, 13)

  • Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 25)

  • Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 27)

  • Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 31)

  • Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 13)

  • Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 52)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina