Löydetty 37 Tulokset: Idolis

  • Filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum. (Liber Iudicum 10, 6)

  • Fuerunt igitur gentes istæ timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes: nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in præsentem diem. (Liber II Regum 17, 41)

  • et surgentes destruxerunt altaria quæ erant in Jerusalem, atque universa in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, projecerunt in torrentem Cedron. (Liber II Paralipomenon 30, 14)

  • Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus: et cunctis idolis quæ Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit. (Liber II Paralipomenon 33, 22)

  • et multi ex Israël consenserunt servituti ejus, et sacrificaverunt idolis, et coinquinaverunt sabbatum. (Liber I Maccabaeorum 1, 45)

  • Et ut cessavit loqui verba hæc, accessit quidam Judæus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin, secundum jussum regis: (Liber I Maccabaeorum 2, 23)

  • Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. (Liber Sapientiae 14, 11)

  • Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant. (Liber Sapientiae 14, 29)

  • Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam. (Liber Sapientiae 14, 30)

  • Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis quos elegeratis, (Liber Isaiae 1, 29)

  • Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis ; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. (Liber Isaiae 2, 8)

  • Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus? (Liber Isaiae 10, 11)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina