Löydetty 62 Tulokset: Impiorum

  • Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum. (Liber Ecclesiasticus 6, 4)

  • Ab uno sensato inhabitabitur patria: tribus impiorum deseretur. (Liber Ecclesiasticus 16, 5)

  • Non demoreris in errore impiorum: ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil, perit confessio. (Liber Ecclesiasticus 17, 26)

  • Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos: et radices immundæ super cacumen petræ sonant. (Liber Ecclesiasticus 40, 15)

  • Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum. (Liber Ecclesiasticus 41, 8)

  • Luctus hominum in corpore ipsorum: nomen autem impiorum delebitur. (Liber Ecclesiasticus 41, 14)

  • Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, (Liber Isaiae 14, 5)

  • Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur ; bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt? (Liber Ieremiae 12, 1)

  • Ecce turbo Dominicæ indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet. (Liber Ieremiae 23, 19)

  • Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens: in capite impiorum conquiescet. (Liber Ieremiae 30, 23)

  • cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita. (Prophetia Ezechielis 21, 29)

  • congregans hominem et pecus, congregans volatilia cæli et pisces maris: et ruinæ impiorum erunt, et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus. (Prophetia Sophoniae 1, 3)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina