Löydetty 340 Tulokset: Ipsi

  • Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: (Epistula ad Hebraeos 8, 10)

  • Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. (Epistula ad Hebraeos 13, 3)

  • Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 17)

  • vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? (Epistula Iacobi 2, 6)

  • nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? (Epistula Iacobi 2, 7)

  • sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis: (Epistula I Petri 1, 15)

  • et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum. (Epistula I Petri 2, 5)

  • omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. (Epistula I Petri 5, 7)

  • Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula I Petri 5, 11)

  • libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis: a quo enim quis superatus est, hujus et servus est. (Epistula II Petri 2, 19)

  • crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen. (Epistula II Petri 3, 18)

  • Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. (Epistula I Ioannis 1, 8)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina