Löydetty 314 Tulokset: Jacob

  • Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis: Quare negligitis? (Liber Genesis 42, 1)

  • Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali: (Liber Genesis 42, 4)

  • Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi, dicentes: (Liber Genesis 42, 29)

  • dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me hæc omnia mala reciderunt. (Liber Genesis 42, 36)

  • Consumptisque cibis quos ex Ægypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos: Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum. (Liber Genesis 43, 2)

  • Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob. (Liber Genesis 45, 25)

  • Et nuntiaverunt ei, dicentes: Joseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis. (Liber Genesis 45, 26)

  • audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, Jacob. Cui respondit: Ecce adsum. (Liber Genesis 46, 2)

  • Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem, (Liber Genesis 46, 5)

  • Hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ: et hos genuit Jacob sedecim animas. (Liber Genesis 46, 18)

  • Filii Rachel uxoris Jacob: Joseph et Benjamin. (Liber Genesis 46, 19)

  • Hi filii Rachel quos genuit Jacob: omnes animæ, quatuordecim. (Liber Genesis 46, 22)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina