Löydetty 60 Tulokset: Joannes
Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? (Evangelium secundum Lucam 7, 19)
Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Joannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? (Evangelium secundum Lucam 7, 20)
Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Dæmonium habet. (Evangelium secundum Lucam 7, 33)
a quibusdam: Quia Joannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit. (Evangelium secundum Lucam 9, 8)
Respondens autem Joannes dixit: Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum. (Evangelium secundum Lucam 9, 49)
Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos? (Evangelium secundum Lucam 9, 54)
Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos. (Evangelium secundum Lucam 11, 1)
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. (Evangelium secundum Ioannem 1, 6)
Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat. (Evangelium secundum Ioannem 1, 15)
Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 26)
Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. (Evangelium secundum Ioannem 1, 28)
Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. (Evangelium secundum Ioannem 1, 29)