Löydetty 58 Tulokset: Jonathan

  • Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursus apparuit vacuus locus David. Dixitque Saul ad Jonathan filium suum: Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum? (Liber I Samuelis 20, 27)

  • Iratus autem Saul adversum Jonathan, dixit ei: Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosæ matris tuæ? (Liber I Samuelis 20, 30)

  • Irrueruntque Philisthiim in Saul et in filios ejus, et percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul: (Liber I Samuelis 31, 2)

  • et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio. (Liber II Samuelis 1, 12)

  • Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus (Liber II Samuelis 1, 17)

  • Et dixit David: Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan? (Liber II Samuelis 9, 1)

  • Et ait ei David: Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui: et tu comedes panem in mensa mea semper. (Liber II Samuelis 9, 7)

  • Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathæ filii Saul, propter jusjurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul. (Liber II Samuelis 21, 7)

  • Et blasphemavit Israël: percussit autem eum Jonathan filius Samaa fratris David. (Liber II Samuelis 21, 21)

  • Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan, (Liber II Samuelis 23, 32)

  • Filii autem Jada fratris Semei: Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis. (Liber I Paralipomenon 2, 32)

  • Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel. (Liber I Paralipomenon 2, 33)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina