Löydetty 76 Tulokset: Josaphat

  • Ascendit itaque rex Israël, et Josaphat rex Juda, in Ramoth Galaad. (Liber I Regum 22, 29)

  • Dixit itaque rex Israël ad Josaphat : Sume arma, et ingredere prælium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israël mutavit habitum suum, et ingressus est bellum. (Liber I Regum 22, 30)

  • Cum ergo vidissent principes curruum Josaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israël, et impetu facto pugnabant contra eum : et exclamavit Josaphat. (Liber I Regum 22, 32)

  • Josaphat vero filius Asa regnare cœperat super Judam anno quarto Achab regis Israël. (Liber I Regum 22, 41)

  • Pacemque habuit Josaphat cum rege Israël. (Liber I Regum 22, 45)

  • Reliqua autem verborum Josaphat, et opera ejus quæ gessit, et prælia, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? (Liber I Regum 22, 46)

  • Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quæ navigarent in Ophir propter aurum : et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asiongaber. (Liber I Regum 22, 49)

  • Tunc ait Ochozias filius Achab ad Josaphat : Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Josaphat. (Liber I Regum 22, 50)

  • Dormivitque Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui : regnavitque Joram filius ejus pro eo. (Liber I Regum 22, 51)

  • Ochozias autem filius Achab regnare cœperat super Israël in Samaria, anno septimodecimo Josaphat regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis. (Liber I Regum 22, 52)

  • Mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ: non enim habebat filium. (Liber II Regum 1, 17)

  • Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimooctavo Josaphat regis Judæ: regnavitque duodecim annis. (Liber II Regum 3, 1)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina