Löydetty 1187 Tulokset: Joshua promissa terra
Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas. (Evangelium secundum Lucam 5, 3)
Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. (Evangelium secundum Lucam 5, 24)
Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? (Evangelium secundum Lucam 18, 8)
Cælum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt. (Evangelium secundum Lucam 21, 33)
Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est. (Evangelium secundum Ioannem 3, 31)
Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. (Evangelium secundum Ioannem 8, 6)
Et iterum se inclinans, scribebat in terra. (Evangelium secundum Ioannem 8, 8)
Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 32)
Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. (Evangelium secundum Ioannem 21, 8)
et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi: (Actus Apostolorum 2, 19)
et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi. (Actus Apostolorum 7, 3)
Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis. (Actus Apostolorum 7, 4)