Löydetty 123 Tulokset: Lege

  • Et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die solemni, mense septimo : (Liber Nehemiae 8, 14)

  • omnes qui poterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei : ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et judicia ejus et cæremonias ejus : (Liber Nehemiae 10, 29)

  • Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes, et Levitas, et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, per tempora, a temporibus anni usque ad annum : ut arderent super altare Domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege Moysi : (Liber Nehemiae 10, 34)

  • et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum, sicut scriptum est in lege, et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum, ut offerrentur in domo Dei nostri, sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri : (Liber Nehemiae 10, 36)

  • sint omnia nostra sub lege tua. (Liber Iudith 3, 4)

  • sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. (Liber Psalmorum 1, 2)

  • Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. (Liber Psalmorum 77, 10)

  • Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum: (Liber Psalmorum 93, 12)

  • Alleluja. Aleph. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. (Liber Psalmorum 118, 1)

  • Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. (Liber Psalmorum 118, 18)

  • Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei. (Liber Psalmorum 118, 29)

  • Superbi inique agebant usquequaque ; a lege autem tua non declinavi. (Liber Psalmorum 118, 51)


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina