Löydetty 234 Tulokset: Leo

  • Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. (Prophetia Danielis 6, 24)

  • Ipse liberator atque salvator, faciens signa et mirabilia in cælo et in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum. (Prophetia Danielis 6, 27)

  • Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. (Prophetia Danielis 14, 30)

  • Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duæ oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. (Prophetia Danielis 14, 31)

  • Dixitque angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 33)

  • Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum. (Prophetia Danielis 14, 39)

  • Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 40)

  • Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 42)

  • Quoniam ego quasi leæna Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Ego, ego capiam, et vadam ; tollam, et non est qui eruat. (Prophetia Osee 5, 14)

  • Post Dominum ambulabunt ; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris. (Prophetia Osee 11, 10)

  • Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo: bestia agri scindet eos. (Prophetia Osee 13, 8)

  • Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis. (Prophetia Ioel 1, 6)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina