Löydetty 190 Tulokset: Libro legis

  • Cumque audisset Michæas filius Gamariæ filii Saphan omnes sermones Domini ex libro, (Liber Ieremiae 36, 11)

  • Verbum quod locutus est Jeremias propheta ad Baruch filium Neriæ, cum scripsisset verba hæc in libro ex ore Jeremiæ, anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens: (Liber Ieremiae 45, 1)

  • Et scripsit Jeremias omne malum quod venturum erat super Babylonem, in libro uno: omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem. (Liber Ieremiae 51, 60)

  • Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum. (Prophetia Danielis 1, 17)

  • Et omnis Israël prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam: et stillavit super nos maledictio et detestatio quæ scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei. (Prophetia Danielis 9, 11)

  • In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. (Prophetia Danielis 12, 1)

  • Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. (Prophetia Osee 4, 6)

  • Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israël, præcepta et judicia. (Prophetia Malachiae 4, 4)

  • et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 35)

  • Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 23)

  • De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? (Evangelium secundum Marcum 12, 26)

  • Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, (Evangelium secundum Lucam 2, 27)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina