Löydetty 12 Tulokset: Machinas
Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in ceteros apta usus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem, quæ contra te dimicat. (Liber Deuteronomii 20, 20)
Et fecit in Jerusalem diversi generis machinas, quas in turribus collocavit et in angulis murorum, ut mitterent sagittas, et saxa grandia: egressumque est nomen ejus procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus, et corroborasset illum. (Liber II Paralipomenon 26, 15)
Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos. (Liber I Maccabaeorum 5, 30)
Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt ballistas et machinas. (Liber I Maccabaeorum 6, 20)
Et venerunt per Idumæam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos: et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter. (Liber I Maccabaeorum 6, 31)
Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos: et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula. (Liber I Maccabaeorum 6, 51)
Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos. (Liber I Maccabaeorum 6, 52)
Et venit, et castra posuit desuper Bethbessen: et oppugnavit eam dies multos, et fecit machinas. (Liber I Maccabaeorum 9, 64)
Simon vero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et succenderunt machinas, (Liber I Maccabaeorum 9, 67)
In diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa, ut expugnarent arcem quæ est in Jerusalem: et fecerunt contra eam machinas multas. (Liber I Maccabaeorum 11, 20)
In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam. (Liber I Maccabaeorum 13, 43)
Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens: et conclusit Tryphonem, ne procederet: (Liber I Maccabaeorum 15, 25)