Löydetty 293 Tulokset: Magna
Fecit pacem super terram, et lætatus est Israël lætitia magna. (Liber I Maccabaeorum 14, 11)
Simon autem Mathathiæ filius, ex filiis Jarib, et fratres ejus, dederunt se periculo, et restiterunt adversariis gentis suæ, ut starent sancta ipsorum, et lex: et gloria magna glorificaverunt gentem suam. (Liber I Maccabaeorum 14, 29)
Secundum hæc fecit eum amicum suum, et glorificavit eum gloria magna. (Liber I Maccabaeorum 14, 39)
Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra. (Liber I Maccabaeorum 15, 9)
Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa quæ vidit, et iratus est rex ira magna. (Liber I Maccabaeorum 15, 36)
Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israël, et victoriam dedit illis. (Liber II Maccabaeorum 10, 38)
vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est. (Liber Ecclesiastes 6, 2)
Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. (Liber Sapientiae 5, 1)
Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris posse. (Liber Sapientiae 12, 18)
Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant. (Liber Sapientiae 14, 22)
Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt. (Liber Sapientiae 17, 1)
quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna sollicitudine præmisissent illos, consequebantur illos, pœnitentia acti. (Liber Sapientiae 19, 2)